# Cogitata physico-mathematica 36-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/36-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/36-4

Ilqeinom cnpui cenin An motus semel cuilibet corpori impressus, sit semper in medio non impediente permansurus, aut tandem aliquando desiturus. CVni in superioribus ferè semper motum semel impressum nunquam Cdesiturum supposuisse videamur nisi ab aliqua causa extinguatur, quae nulla in medio nihil impediente occurrit, operę pretium est ea de re paulo fusius agere. Primùm igitur obseruationes consulendae sunt, quae demonstrare videntur motum semper duraturum esse, dempto quolibet impedimento, nam globus qui pendulo alligatus ferè ad eamdem remeat, à quo descenderat, altitudinem, satis recursu suo probat se ad eandem sublimitatem, à qua descenderat, peruenturum, nisi aër officeret: idem que de margine cribri dicendum, in qua globulus eburneus, vel aureus alteriúsue materiae politae, atque durae, ad eandem propemodum alti tudinem redit, ex qua ceciderat, adeout ablata medij resistentia vix vl lus dubitet quin globus ad altitudinem prorsus aequalem rediturus sit qui bus positis, necessario sequitur motus aeternus. Salientes quo minus à parabola distant, eo magis illam motus durationem perpetuam adprobant: idemque de iactibus sagittarum & glo borum intellige, qui nunquam perfectas parabolas describent, donec cesset genus omne resistentiae, vel quibuslibet iactus partibus resisten tia ea ratione adhibeatur, vt lineam parabolicam conseruet. Quod rationem attinet, in eo sita est, vt nihil ex iis pereat quae semel producta sunt, nisi causa destruens adsit, cum nulla res, seu nullum ens se destruat, quemadmodum neque se producit. Suntque plures magni viri qui credant istud adeo verum esse, vt communibus notionibus ac censeri possit; qui enim corpus motu spoliabitur, si desit qui spoliet? Supponitur enim Deum motui semel impresso non magis suum negare concursum, quàm rebus caeteris, cumque motus sit modus realis, quomodo peribit, si nullum impedimen tum occurrat? Quod enim alia citius & facilius, alia difficilius perire videantur, non arguit haec, aut illa perire absque contrario & ex natura sua, sed tantum illis, quam istis maiora impedimenta occurrere. Opponunt tamen aliqui nil esse absurdi quòd motus, & alia huius sint indolis, atque conditionis, vt cum facilè generentur, etiam facilè pereant; neque deesse obseruatione quae id testentur, aut euincant: verbi gratia, sagittae iactum citiùs definere, cùm impressio motus, quem illi arcus contulit, breuiore tempore facta est, adeovt longiùs emittatur, etiamsi tardius ab arcu exeat, qui diutius sagittam comitatur, & vrget: vnde fiat vt arcus breuior & robustior suam sagittam initio maiore velocitate mittat, licet ad minorem distantiam; & maior arcus, quamuis longè debilior, suam longiùs sagittam iaciat, vtvt initio tardiùs discedat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
