# Cogitata physico-mathematica 361

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, VI. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/361

Vnicum addo AFG, quod Cymbali nomine, vel quopiam altero vocare possis: crembalum, tubam, &c. vt libet dicas; illud Instrumentum solet, prope AB, dentibus detineri, trombáque dici: cuius plectrum, siue lingulam BC, puncto D insertam digitus index percutit; vt quolibet ictu toties tremat, aut vibretur, quoties necessarium fuerit ad certum tonum efficiendum: neruorum enim legem sequitur, & ideo centies spatio secundi tremere debet vt faciat sonum tubo bipedali locclusovnisonum. Quae pauca dixisse sufficiat in amicorum gratiam, qui compendiolum istud harmonicum aliis istius voluminis opusculis subiungi postularunt. Vbi notatu dignum Romae nuper clauicymbalum, seu polyplectrum instrumentum fuisse constructum, quod habet totidem crembala praedicto similia, quot fides, seu chordas habent vulgaria cymbala: in cymbalis igitur libellus iste tertius desinat, & in cymbalis iubilationis OMNIS SPIRITVS

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
