# Cogitata physico-mathematica 366

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/366

MONITVM III. De ijs quae huic Tractatui desunt, & de Cantuum arte. CVm vulgaribus notis, quibus modos duodecim à pag. 313 ad C327 expressimus, in exemplis regularum omnium ad Harmonicam compositionem concurrentium explicandis caruerimus, plurima nec essariò fuerunt omittenda: verbi gratia fugarum, syncoparum, & aliorum ornamentorum regulae & exempla: quae tamen Lector sagax ex praedictis 12 modorum exemplis possit eruere, cùm in iis tam fugae, quàm syncopae, dissonantiarúmque praxis, & alia frequententur, ex quibus ipse possis optimas compositionis regulas elicere, & formare: quas interim videre possis apud eruditissimum virum Antonium Parranum, tractatus Musici parte tertiâ, quippe vsus est Roberti Ballardi optimi totius orbis notarum Musicarum Typographi operâ, & characteribus: quas etiam regulas minutatim explicatas & exemplis illustratas, si nolis è Zarlino, & Cerone, vel quibusdam aliis repetere, à musicis nostris de Cousu S. Quintini Canonico, & à Voce, illis omissis quos non noui, breui possis expectare. Sunt etiam omissa alia, quae ad optimos cantus faciendos attinent: verbi gratia vocem illam, quam Graeci Mesen, hoc est mediam appellarunt, in cantibus praecipuam esse debere, ac veluti fundamentum & basim totius cantilenae, ac si aliae tam superiores quàm inferiores voces tantùm ad illius custodiam, vel ornamentum adderentur. Tunc autem Mediam vnusquisque reperiet, si tonum sumpserit quo tussit, vel quo familiares sermones cum domesticis & amicis conserit, vel sub qua toridem alios sonos seu phtongos intonat, quot super eadem facit, eósque aequali facilitate. Porro cantus semper pulchri existimabuntur qui per gradus coniunctos, & per interualla consona procedent, si post quaelibet interualla, resumantur voces interuallis conclusae, verbi gratia, si post r, la, redeas ad fa vocem intermediam, deinde à fa ad re: postea ad mediam mi, vt nullum interuallum facias, post quod non sequatur vox intermedia: haec enim in cantibus, & harmonicis medietas vim habet admirabilem: vnde qui perfectè canunt, instar nostri laudatissimi Lamberti, cuius vox sonora & omnifariam flexibilis auditorum rapit animos, interualla vocis tractu continuo replent; hoc est non solum duo extrema re, la, aut alia tangunt, sed etiam mi, fa, sol, non quidem actu, sed potestate, ob transitus suauitatem propemodum inexplicabilem, quam nullum instrumentum satis hactenus imitari potuit; & quae cantus omnes vt vt imperfectos, & contra regulas non solùm artis, sed etiam sensus communis peccantes, gratissimos tamen efficit: quemadmodum ingrata vox & rustica cantus omnes, vt vt optimi fuerint, corrumpit & ingratos reddit. Caetera ex nostris maioribus harmonicis repetere possis.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
