# Cogitata physico-mathematica 367

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/367

MONITVM IV. De praeclaris tum veteribus, tum huius saeculi Musicis. IN maioribus nostris cum Latinis tum Gallicis tractatibus, Aristoxenum, Ptolomaeum, Porphyrium, Aristidem, Bryennium, & alios laudauimus, qui tum extant in Bibliotheca Regia, & Thuana, tum apud alios; praeclaros etiam Salinam, Zarlinum, Galileum, Ceronem, &c. commemorauimus: vt & etiamnum viuentes Albertum Bannium, cuius musicam flexanimam demonstrationibus armatam in dies expectamus, & clarissimum Donium cuius opuscula satis arguunt nullum esse qui tantumdem in modis veterum restituendis, & in aliis om nibus quae proponit, verbi gratiâ in chororum tragicorum melodia laborarit, à quo maxime cupiam vt opus harmonicum vniuersale Latinè scriptum impetres, quo tandem concludat quicquid heroico animo complectitur. His autem addo Erasmum Horicium Germanum, qui Musicum opus Grimanno Cardinali nuncupauit, cuius liber, si nondum sit editus, meretur lucem: quamquam enim Boëtii, & aliorum mentem sequatur, qui nondum tonis maioribus & minoribus, nostrisque semitoniis maioribus & minoribus vtebantur, & solos tonos maiores agnoscat, lectu tamen dignus est, quippe praeclara tradit de propor tionibus libro 3. propositionibus 27.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
