# Cogitata physico-mathematica 37

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, CHELINVS ANGLICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/37

CHELINVS ANGLICVS. Hic nummus huic propositioni colophonem imponet; qui statuitur in nostra declaratione 4 denariorum & granorum 12, atque vndecim assibus conmutatur; & ex hypothesi, 9 assibus, est enim granorum 108; cùm tamen Chelinus, quem prae manibus habeo sub enti rege Carolo fabricatum, granis 9 1/2 sit grauior, est enim pondo granorum 117– Verùm audiui adeo non esse curae monetarijs Anglicis singulos Chelinos eiusdem esse ponderis, eisque satis esse quòd certus numerus marcho contineatur, licet ex iis aliqui 9 aut 10 granis minus, aut magis ponderent: huius verò nummi argentum vndecim denariorum esse dicitur. MONITVM I. CVMMAS omnes Scripturae sacrae, siclorúmque pondera reducenda mihi proposueram ad nummos nostros, quibus omnes ad exterorum nummos manuducerentur, sed vbi singulis id esse facillimum peruidi, qui praecedentia intellexerint, ad alia propero, quae plurimis gratiora videantur quippe spectant hydrauiica, & pneumatica, quae difficultatibus coniungunt vtilitatem. Aduertendum est tamen eos qui summas Hebraicas ad nostros nummos exigere voluerint, ad duplicem siclum, nempe tetradrachmum, & didrachmum attendere posse huius enim valorem & pondus si calculis subducant, quaelibet siclorum, & talentorum summa duplò minor erit: sicli nempe argentei valor erit I1 assium & 2 denariorum: aurei verò librarum 6 & 14 assium: & argenteum talentum 1675 librarum, vt aureum 20100 aureorum, seu librarum 60300: quem valorem illi sequentur, qui crediderint Salomonis censum annuum siclis didrachmis constitisse. Exempli gratiâ reditus ille dicitur 1. Paral. c. 9. v. 13. fuisse 666 talentorum, quae nostrorum aureorum 13386600 summam conficiunt. Similiter oblatio principum Dauidis in templi structuram c. 29. v. 7. fuit 5000 talentorum aureorum, & 10000 argenteorum: cumque aurea nostris aureis 100500000, & argentea nostris aureis 5583333– aequiualeant, summam reddunt aureorum 10608333322. quae summa illis duplicandae fuerint qui siclum vnicum tetradrachmum admit tunt. Neque enim LXX Interpretes, Iosephus, Philo, & alij cum scriptura conciliari posse videntur, nisi vel didrachmus, de quo loquuntur, sit idem cum eorumdem tetradrachmo, vt Alexandrina drachma dupla Atticae statim vsurpata, mox Attica fuerit; illa, quoties didrachmi fit mentio, haec verò, quoties tetradrachmi; quod ne cesse est si vnicus fuerit Hebraeorum siclus, hoc est si communis à sacro minimè distiterit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
