Latin
MERSENNI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 374
Unproofread scanNot analysed yet
Quid opificia reliqua percurram quae huic arti sua instrumenta penitus accepta ferunt? vt nequidem cibum probè coctum absque lebetibus, verubus, veruculis, craticulis, sartaginibus, trullis, fuscinis, rutabulis, batillis, tripodibus, radulis, truis &paropsidibus commodè satis parare valeamus. Hanc igitur artem immania pondera vi qualibet trochleis axi iunctis in peritrochio in sublime tollentem, vel ergatis promouentem, &tollenones, pancratia, &quidquid ad quinque vires pertinet explicantem, quam in mundi conditu Deus exercuisse videtur, ex illius accipe manibus, qui te nouit aequipondium &isorropicam in suo vnicuique tribuendo lancibus exactis obseruare, atque adeo nobilissimum μηχανκὸν agere. Dico Nobilissimum, cui Maiores tribus &lius saeculis omni genere virtutum praeluxere: quod si tacuero, lapides ipsi praedicant, qui Iacobum Marcel primum habuere Calestinorum Parisiensium fundatorem, marmoreo ibidem sepulchro abhinc annis CCCXLIV. conditum. Quantum verò stirpem adeò claram, cuius ramus penultimus, hoc est auus, istius vrbis Praefectus, Fiscóque summa ditione praepositus, vt sequens, Rationum Magister, tuis virtutibus promoueris, testatur supremum illud Consilium, quod tua singulari prudentia quotidie fulcis, &illustras. Quid commemorem binas familias pietate, virtutumque splendore celeberrimas?