# Cogitata physico-mathematica 379

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, IN LIBRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/379

IN LIBRVM MECHANICORVIM VTILIS PRAEFATIO AD LECTOREM. VEMADMODVM initio tractatuum praecedentium de quibusdam praemonere Lectorem oportuit, sic etiam nonnulla hic praefari iuuabit, & quidem primum me priorem de motu Dialogorum Galilei librum in duas Propos. 17 & 18 contraxisse, tum quòd nullum eorum qui de Mechanicis hactenus egisse contigit, ea vel attigisse videam, quae tamen praeclara sunt, tum vt cogitent deinceps nostri Geometrae de vera methodo illarum propositionum demonstrandarum, in quibus nonnullos scrupulos magnus ille Philosophus reliquit, cuius aliquas propositiones illic omissas attingo. II. Nil de centro grauitatis corporum dixisse, quod de centris fulsissimè agatur in Synopsi Mathematica, hisce libris annexa; cuius libri de Mechanicis plurima supplebunt quae sequenti deerunt tractatui vel ea iuuabunt, & contractiùs proponent, quae in eo fusiùs dicta fuerint: quemadmodum mutuam lucem inferet praedictis libris hic noster Tractatus, multaque complectetur quae illis desunt. III. Hîc nonnulla vtrisque addi gaudebit Lector; idque imprimis quòd vir Illustris animaduertit, quodque iam ad praefationem versionis Gallicae Dialogorum Galilei reperies à nobis allatum, circa grauitatis centra. Sit igitur curua linea EAF, istiusmodi conditionis & naturae, vt diametri illius AC segmenta, AL, & LB, verbi gratia, eandem inter se rationem habeant, quam ordinatarum punctis L & B applicatarum, hoc est rectarum KL, & DB cubi: sitque prędictae figurae curuae EAFE, axis AC: qui si fuerit ita diuisus in puncto B, vt AB sit ad BC vt 4 ad 3, erit centrum grauitatis istius figurae in M. Si praedicta segmenta AL, & LB sint ad praedictas ordinatas, vt ordinatarum quadrara, fiat AB ad BD vt 5 ad 4.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
