Latin
CHELINVS ANGLICVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam absonum est illos autores de diuersis drachmis locutos esse, neque tamen ea de re lectorem monuisse: Quid igitur dixerimus ad loca Septuaginta duorum interpretum quoties siclum per didrachmum reddiderunt? vt Genes. 23. 15. Exod. 21. 32. &Leuit 27. 3. &c. Si enim de drachmis Alexandrinis Atticarum duplis intelligunt, siclus erit semunciae Romanae par; testatur enim Varro l. 4. de lingua Latina, talentum Alexandrinum fuisse drachmarum Atticarum 12000, cùm tamen quodlibet talentum 6000 drachmas illius loci, cuius est, proprias continere censeatur Cùm autem tetradrachmo vtuntur, quis existimet eos non ampliùs Alexandrinis suis Hebraeis, sed Atticis vti? de quibus tamen si non intelligunt, semperque retineant Alexandrinas, siclum illorum tetradrachmum aequalem esse integrae vnciae Romanae dicendum erit. Verùm legatur Vilalpandus qui contendit aduersus Grepsium vnicum fuisse siclum stateri aequalem, non autem duos, putâ communem, seu prophanum, &sacrum Porrò circa 3. prop. in qua de numero granorum vnciâ Romana con tentorum, id obseruandum ex binis relationibus ad me Româ missis illum granorum numerum variare, vna siquidem vnciam statuit 612 granorum in 17 laminulas diuisorum, quarum vnaquaeque sit ponde 36 granorum Romanorum; alia verò 576 granorum duntaxat, vt vnciae Romanae pars vigesima quarta, hoc est scrupulus, 24 grana Ro mana, quemadmodum denarius noster grana nostra 24, complectatur: quae duo quâ ratione conciliari possint, in praefatione monebo, postquam illud à Romanis libripendentibus cognouero, vt Corollarium primum, &reliqua, iuxta rei veritatem intelligantur, &accommodentur.