Latin
IN LIBRVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 384
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm omissa sint duo diagrammata in Mechanicis sequentibus, quae directionis lineis, quibus potentiae, vel pondera trahunt, aut re fistunt, optimè intelligendis inseruiunt, operae fuerit pretium hic ea restituere, &ea simul explicare, quae suis lineis complectuntur. Primùm igitur in quocumque lineae directionis puncto statuatur potentia, semper trahet, aut impellet aequaliter: idemque dicito de pondere: siue enim potentia brachij AB puncto B, vel D vel E admoucatur, semper aequaliter libram BC per lineam directionis BDE trahet, Si fuerit ergo FIGII. libra BC in aequilibrio, &loco brachij AB statuatur brachium AD, libra DAC, cuius brachia sunt AD &AC sibi inuicem annuentia iuxta angulum DAC, erunt etiam aequilibria, dummodo quae potentia appendebatur