# Cogitata physico-mathematica 384

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, IN LIBRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/384

Cùm omissa sint duo diagrammata in Mechanicis sequentibus, quae directionis lineis, quibus potentiae, vel pondera trahunt, aut re fistunt, optimè intelligendis inseruiunt, operae fuerit pretium hic ea restituere, & ea simul explicare, quae suis lineis complectuntur. Primùm igitur in quocumque lineae directionis puncto statuatur potentia, semper trahet, aut impellet aequaliter: idemque dicito de pondere: siue enim potentia brachij AB puncto B, vel D vel E admoucatur, semper aequaliter libram BC per lineam directionis BDE trahet, Si fuerit ergo FIGII. libra BC in aequilibrio, & loco brachij AB statuatur brachium AD, libra DAC, cuius brachia sunt AD & AC sibi inuicem annuentia iuxta angulum DAC, erunt etiam aequilibria, dummodo quae potentia appendebatur

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
