Latin
IN LIBRVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 385
Unproofread scanNot analysed yet
Sit enim inclinata libra BC, cuius centrum A, brachia aequalia AB, BC &potentiae aequales, quarum centra collocentur in extremis brachiis BC, vel funibus, directionis lineis, BE, &OC versus C, si fuerit opus, productis appendatur: sintque BE &OC parallelae. Sit etiam linea DAO 2 lineis directionis perpendicularis, quae referat libram horizontalem, cuius brachia AD &AO erunt aequalia in trian gulis ABD, &ACO per 26. prop. Euclidis. Cùm igitur potentia B appensa puncto B brachij BA agat, ac si puncto B brachij AD appendere tur, &potentia C appensa puncto C brachij AC, vt appensa puncto O brachij AO; sintque BC brachia AD &AO aequalia, potentiae BC, erunt in aequilibrio, per primum axioma Mechan. Archimedis: idemque continget si B, C sint aequalia pondera, dummodo lineae directionum sint inter se parallelae; quod non contingit ponderibus liberè appensis, quip pe ad terrae centrum annuunt. Quare demonstrabitur postea librae brachium inclinatum praeponderare, donec libra sit horizonti perpendicularis, etiamsi brachia &pondera sint aequalia. Porrò etiam inter axiomata collocandum, aequalia pondera, aequalésque potentias, siue trahant, siue pellant, aequaliter trahere vel impellere, dummodo lineae directionum ponderum &potentiarum faciant angulos aequales, hoc est similiter inclinentur: idque siue pondera, siue potentiae, siue pondus &potentia contranitantur, vt 13. prop. huiusce tractatus demonstratur. Axioma verò praecedens ita demonstratur. Sit imprimis libra horizontalis BC, cuius centrum A; aequalia braAIOT. Kqu chia BA, AC; &brachij AB puncto B alligetur linea BE, cui appendatur potentia E.