# Cogitata physico-mathematica 385

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, IN LIBRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/385

Sit enim inclinata libra BC, cuius centrum A, brachia aequalia AB, BC & potentiae aequales, quarum centra collocentur in extremis brachiis BC, vel funibus, directionis lineis, BE, & OC versus C, si fuerit opus, productis appendatur: sintque BE & OC parallelae. Sit etiam linea DAO 2 lineis directionis perpendicularis, quae referat libram horizontalem, cuius brachia AD & AO erunt aequalia in trian gulis ABD, & ACO per 26. prop. Euclidis. Cùm igitur potentia B appensa puncto B brachij BA agat, ac si puncto B brachij AD appendere tur, & potentia C appensa puncto C brachij AC, vt appensa puncto O brachij AO; sintque BC brachia AD & AO aequalia, potentiae BC, erunt in aequilibrio, per primum axioma Mechan. Archimedis: idemque continget si B, C sint aequalia pondera, dummodo lineae directionum sint inter se parallelae; quod non contingit ponderibus liberè appensis, quip pe ad terrae centrum annuunt. Quare demonstrabitur postea librae brachium inclinatum praeponderare, donec libra sit horizonti perpendicularis, etiamsi brachia & pondera sint aequalia. Porrò etiam inter axiomata collocandum, aequalia pondera, aequalésque potentias, siue trahant, siue pellant, aequaliter trahere vel impellere, dummodo lineae directionum ponderum & potentiarum faciant angulos aequales, hoc est similiter inclinentur: idque siue pondera, siue potentiae, siue pondus & potentia contranitantur, vt 13. prop. huiusce tractatus demonstratur. Axioma verò praecedens ita demonstratur. Sit imprimis libra horizontalis BC, cuius centrum A; aequalia braAIOT. Kqu chia BA, AC; & brachij AB puncto B alligetur linea BE, cui appendatur potentia E.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
