# Cogitata physico-mathematica 386

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, IN LIBRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/386

Deinde superimponatur A C brachio linea AC funem perfectè flexibilem, & absque grauitate referens, quae inflectatur supra C, & liberè descendat in D, in quo potentiam sustineat. Idemque funis inflectatur super centrum A, vbi liberè pendens sustineat K potentiam potentiae D resistentem, ne traheus funem AC, funis ille super brachio AC moueri, labique cogatur. Hac enim ratione duae potentiae KD contranitentes funem in eodem statu relinquent: quapropter vbi AB & AC brachia aequalia fuerint, si potentiae ED sint aequales, & lineae directionis BE, & CD parallelae, libra BC manebit aequilibris; cùm potentia K centro A appensa, nihil addat librae motui, sed tantùm impedit ne potentia D trahat funem DCA, cogitque potentiam D, vt premat brachium AC, & faciat aequilibrium cum potentia E super AB brachio. Si enim K non retineret funem KACD, potentia D illum traheret, & ita laberetur super brachio AB, simúlque D potentia nil deinceps agente super AD brachio, E potentia libram deprimeret. At verò cùm potentia K super brachio AC potentiam D retineat, aequilibris erit, & aequiponderabit potentiae K lapsum funis impedienti, & potentiae E, impedienti ne libram deprimat. Nihil autem refert cui funis AC puncto potentia K, vel alia appendatur, vt impediat ne potentiâ D funis labi cogatur: verbi gratia, si funis CA producatur versus A vsque in I, idem faciet potentia in I, etiamsi vltra libram funis producatur, ac potentia K, cùm AC sit semper eadem linea dire ctionis. Idem etiam faciet quodlibet sufflamen, ac potentia: exempli gratia, si columnae AO libram sustinenti, alligetur sufflamen P, cui attexatur funis CAP vel si funis idem detineatur à centro A, vel productus in I ibi consistat, vel alligetur puncto F, siue libra sufflamen detineatur, vt contingit sufflamini F, cui funis CF alligatur, quod detinetur à linea FG inflexibili, brachio AC parallela, quae moueri nequeat versus G à potentia D trahente per lineam DCF. Caetera repetantur ex tractantu Mechanico à nostro Geometra scripto, & ad calcem libri tertii Harmoniae nostrae Gallicae edito. MECHA.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
