# Cogitata physico-mathematica 4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/4

Sunt etiam maiores aliae mensurae quibus vtimur, nempe pertica, quae 22. pedibus constat, & quâ finitores, seu Agrimensores iugera metiuntur. Iugerum verò Parisiense centum huiuscemodi perticas habet, quae in quadratum redactae dant220 pedes, hoc est decem perticas, pto latere iugeri quadrati, quod 48406 pedibus quadratis constat. Quapropter nostrum Arpennum Romano iugero majus est, quod pedes Romanos 28800 complectebatur. Romanorum agrorum metatores funem metatorium aruipendium appellauêre, Graeci κομοτεικὸν χοῖενι. Funes, seu cathenas longiores, aut breuiores taceo, quibus Decempedatores iuxta diuersarum prouinciarum consuetudines in iugerationibus vtuntur, vt aduertam ipsas leucas etiam constare pedibus, nam in plerisque locis Bannum Leugae, vel Leuca Banni continet 15000 pedes, hanc Banlieuè vocamus; quam Turónenses, Andegauenses & Cenomani mille rotae gyris metiuntur, cuius ambitus extimus est 15 pedum. His etiam ipsum terrae radium leucarum 229 1/2, eiusdem circuitum 7200, & alia quaeuis metiuntur; quanquam in maximorum huiusce mundi corporum gratiam ipso terrae radio, veluti pede ad compendium vtamur: vti cùm dicimus solem à nobis distare 1120 terrae semidiametris, stellas verò 14000 ad minimum. Ad nostras mensuras redeo, quas inter vlna constat tribus pedibus, & digitis 7 1/2. quam cubito, calamo, & alijs mensuris comparare possis. Nam iuxta pedem Capitolinum cubitus Hebraeus pedem vnum, 4 digitos & 3 lineas habet. Calamus verò constat 8 pedibus, & sesquidigito. Brachium Florentiae ad pedem nostrum esse, vt 43 ad 24 dudum animaduerti, l. 2. de motibus corporum in Harmonia Gallica, vbi & nostrum dimidium pedem attuli.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
