Latin
CHELINVS ANGLICVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 40
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam verò corpora natare posse in aëre nubes quotidie demonstrant: quod fieri nequit, nisi moles aëris nubium moli magnitudine aequalis grauior fuerit. Excipio corpora quae motu grauitatem eludunt, cùm fieri possit vt in ipso aethere rarissimo grauissima corpora solo motu sustineantur, vt in ipso aëre quispiam experiri potest aquam sustineri, cuius ne minima quidem gutta effunditur quoties vas aliquod aquâ plenum obuertitur, vt ex hac figura constat; sit enim funiculus, EA, manu in E puncto detentus, cui situla, lanx, aut vas aliud quodlibet alligetur, quandiu circumagetur situla per circumferentiam BAG, aqua A licet E respiciens &circa terrae centrum inuersa non magis effundetur, quàm dum est in HG, idque ob motum solum, cuius velocitatem postea definiemus Iam vero nostras obseruationes hydraulicas, &pneumaticas subijciamus, quas semper augere possint Aquarij, Aquileges, &quique Philosophi, quos veritatis amor tenuerit; faxit Deus optimus vt qui laborarint in hydraulicorum Phaenomenon rationibus inueniendis, copiosè hauriant cum summo gaudio de fontibus Saluatoris. FINIS,