Latin
PROPOSITIO XI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter minor dentium numerus rotis indendus, vt pondus O celeriùs ascendat: quod fiet si tympanula sint rotarum subdupla, vel subtripla, tunc enim 8, vel 27 secundorum spatio pedem vnum ascendet. Porrò ingeniosum est quod Marius Bettinus de vectibus proponit, ad quos Glossocomum istud refertur, quódque figurae pagina sequenti videndae ita congruet. Sit vectis primae speciei AC, cuius hypomo chlion B, sitque brachium majus CB duodecuplum brachij minoris BA, vti diameter rotae EX est duodecuplo diametri FE tympanuli. Cùm enim istius instrumenti rotae omnes sint aequales, nil refert si ab vltima, vel à prima quis incipiat. Est igitur vectis secundus CE, cuius fulcimentum D, &brachia sunt in eadem inter se, ac praecedentis brachia ratione, quod &vltimo seu tertio vecti EG congruit, cuius fulcimentum F. Ita verò in se inuicem agunt, vt cùm potentia premit punctum G, punctum E attollatur, quod fieri nequit nisi depresso brachio CD, quod propterea necessariò deprimit brachium CB vectis pri mi, &consequenter attollitur brachium AB, atque adeo pondus L. Hi enim vectes si cohaerere, rotarum instar intelliguntur, vt in contraria obnitentes alternatim per adductionem &impulsionem ad remorum modum tandem pondus Lattollant. His autem tympanis per mutuas dentium connexiones &connisiones in contraria motis vereres vsos fuisse testis Aristoteles initio quaest. mechan. tex. 5. Vbi mirabilis illi videtur circuli moti proprie tas, quòd dum vnum diametri extremum κσωωει, alterum τύπισει moueatur, &ante nequeat esse absque retro, adeo ut rotarum oscula, concursus &collabellationes motus contrarios efficiant, cùm enim vna recta deprimitur, attollitur altera. Quibus similia videas in auium volatu, quippe solent euehi cùm alas deprimunt, &aërem verberant: sed &animalium tam reptilium, quàm natatilium, &aliorum motus ad diuersos vectes referri pote runt, si propiùs inspiciantur, &cùm ράνερον fuerit ἀἴποι, euanescet Aristotelicum θαυμαστιη: Hac enim circuli proprietate raptus in admirationem non indicauit ἀπτοι, si diceret illum esse παύτον τν θαομάτον δέχτι, miraculorum, vel admirandorum omnium principium: quis enim animo complectatur idem simul contrariis ferri motibus antrorsum, retrorsum, sursum, deorsum, sinistrorsum, &dextrorsum? quod tamen in rota dentata inter 4 alias rotas interclusa cernere est.