Latin
PROPOSITIO XV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 41-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quae vix obseruari possunt nisi duos inter alicuius turris vel alterius aedificij muros admodum altos, verbi gratia 20 aut 30 hexapedarum &tantundem inter se dissitos, quos inter pendula 20 aut 30 hexapedas longa sint, vt cum globis pendulorùm exscendentibus alij globi pendulorum aequalium manu ad eandem altitudinem perlatorum sibi relicti eodem momento cadere incipiant; qui si priùs quàm alij globi ceciderint, impetus quo hi ascenderant nondum extinctus fuerat. Si verò aequevelociter descenderint, extinctus erat. Quod etiam grauibus in altum perpendiculariter missis, verbi gratia nostris sagit tis potest accommodari, quae cùm ad datam altitudinem peruene rint, eodem tempore recidere debent quo aliae sagittae ex eadem alti tudine sibi relictae. Omitto plana inclinatissima, super quae si globi politissimi cadant, &in auersa similia plana per impetum casu acquisitum ascendant, multa notari poterunt ad rationem velocitatum attinentia. Sunt &alia pleráque quibus ad obseruationes quispiam vti poterit. Sextò, filum tripedale potest alicui iustò videri longius ad secun dum minutum qualibet vibratione notandum, cùm enim in linea perpendiculari AB graue cadens citiùs ad punctum B perueniat quam vbi ex C vel D per circumferentiae quadrantem mouetur, quandoquidem ABlinea breuissimè ducit ad centrum grauium, &tamen ex obseruationibus grauia cadentia tripedale duntaxat inter uallum ab A ad B semisecundo, &12 pedes secundo conficiant, illud filum tripedali minus esse debere videtur: Iamque lib. 2. de causis so norum, corollario 3. prop. 27. monueram eo tempore quo pendulum descendit ab A, vel C ad B per CGB, posita perpendiculari AB partium, graue per planum horizonti perpendiculare partes vndecim descendere Quod quidem difficultatem insignem continet, cùm vtrúmque multis obseruationibus comprobatum fuerit, nempe grauia perpendiculari motu duodecim solummodo pedes spatio secundi, globum etiam circumferentiae quadrantem, cuius radius tripedalis, à D ad B semisecundo percurrere; quae fieri tamen nequeunt nisi globus à C ad B per circumferentiae quadrantem descendat eodem tempore quo globus aequalis per AB: qui cùm pedes 5 perpendiculariter descendat eo tempore quo globus à C ad B peruenit, nulla mihi solutio videtur; nisi majus spatium à graui perpendiculariter cadente percurri dicatur quàm illud quod hactenus notaueram, quod cùm ab vnoquóque possit obseruari, nec vlla velim mentis anticipatione veritati praeiudicare, nolui dissimulare nodum, quem alius, si potis est, soluat.