Latin
PHAENOMENIS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 42
Unproofread scanNot analysed yet
Saepius etiam occurret illa clauicula, quam alij fontem, cannulam, robinetum, &aliis nominibus appellant, quâ laxantur, vel obturantur vasa vinaria, &alia ne liquores effluant, quam deinceps vocabimus epistomium, quod ex duabus partibus componi solet, verticuli δν, in quo foramen, tubi respiciens osculum, dum aqua salit; quódque vertitur in alteram partem, non quidem oppositam per diametrum, sed solo circuli quadrante, vt aqua retineatur. Sit igitur pars ista S, vertibulum, quo claudatur vel reseratur tubus, quoties opus fuerit, &epistomij pars altera immobilis tubo indita &agglutinata πμcuius foramen μ sit eiusdem cum forami ne. magnitudinis, vt illud recipiat, eique adaptetur ad tubum recludendum. Sunt qui ν foeminam, vt 1 masculum, vt in helicibus dicitur, vel epistomium appellent, quod noluimus inseri puncto β tubi, ne figura turbaretur. Praeterea cùm aqua verticaliter saliens à G ad F, iactus seu jet vulgò dicatur, quia tamen quae proiiciuntur non sunt proiicienti continua, qualis est aqua saliens; quae dum exilit, non discedit ab aqua pel lente, qua cum vnicum &continuum corpus efficit, vocabulum asiud vsurpandum fuit; cúmque saltum, virgulam, cylindrulum aqueum, surculum, ἐκλυδεότή, &alia vocabula non inepta versarem animo, nec vllum saris placeretur, Frontini &aliorum veterum salientem retinendam arbitratus, eâ dictione tam in aquis verticaliter, quàm horizontaliter, aut alio modo exilientibus explicandis vtemur.