# Cogitata physico-mathematica 42-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/42-2

Porrò quaeri potest num vectis HK eiusdem cum tribus vectibus ACFG longitudinis sit eadem potentia, hoc est num eadem potentia premens G, & K eodem modo pondus M, ac pondus L aequale in altum tollat, cùm enim brachium IK supponatur aequale brachiis BC, DE & FG, hoc est sit 36 partium, qualis est HI, seu AB, aut CD, vel EF partis vnius, vim eandem habere videtur, ac tria brachia praedicta simul sumpta. Sed vectis HK hanc solummodo vim habet vt potentia in K vnius librae ponderi in H 36 librarum aequiponderet, cùm superiùs dictum fuerit tribus illis rotis, seu vectibus fieri, vt ApE pondus vnum ponderibus NHd quiponderaret Vnde fit igitur vt tanta sit vectium disiunctorum potentia? nempe quòd se inuicem multiplicent, & primò vecti AC, cuius potentia in CvtI sustinet pondus Lvt 12, non solùm addat 1a vires nouas ve ctis secundus, vt sint 24, sed eas in 144, vti 12 in 12, conuertat, rursusque tertius primi vires cubet; cùm solâ fiat additione vectis HK, cu ius brachio IH si CD & EF addantur, tantum abest vt potentior erudat, cùm triplò fiat quàm antea debilior, cuius nempe potentia in K sit ad pondus M vt 12 ad I, seu 36 ad 3 futura, quae priùs vt 36 ad 1 fuerat. Sunt autem qui hanc machinam ad Archimedis Charistion referant, cuius figuram apud Bessonem videre possis: neque differt ab ec instrumento, quod Galli cric vulgò nuncupant, & quo tam aurigae, quàm caementarij, vel architecti ad currus releuandos, domos è suis locis transferendas, aut sublimiùs tollendas, & ad alia pleráque foe liciter vtuntur: qua dere videatur Steuinus prop. 10. praxis staticae, vbi calculo subducto demonstrat hoc instrumento 30 axibus instructo, terram è loco suo dimoueri posse, si numerus dentium, quos ha buerint rotae maiores, sit decuplus dentium, quos minores habent: sed cùm nulla materia vim illam sufferre queat, frustra quis illud tentarit: quod si vel possit, spatio 1000000 annorum nequidem digiti spatio terram mouebit. Adde quòd nullum sit extra terram punctum fixum, quod Paneration vel Charistion sustineat, vnde frustra dictum ab Archimede δὸς μοι πὺ στῷ, καὶ κινῶ τιὰ γὴν.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
