Latin
SVPPOSITIONES VEL POSTVLATA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
SVPPOSITIONES VEL POSTVLATA. Vpponimus primò, aquam ita fluidam esse, eáque grauitate vt ad terrae centrum semper pro viribus accedat quamdiu patet ei liber aditus siue perpendicularis, siue obliquus, quod &reliquis grauibus conuenit; sit enim globus terrae TNS, sitque liberum iter à puncto N, vel T, ad terrae centrum R, aqua, vel lapis N ad vsque centrum R descendet. Secundò, fluiditas aquae cogit illam in orbem, adeovt telluris globum TNSX inundans, &in puncto N PETIN effusa, non sit versus Paut V Qascensura, sed terrae superficiem quaqua paret, aequaliter opertura, vt in hac figura cernitur, in qua quemadmodum globus Q super plano PQ positus continuò ad punctum P recurret, vt, quantum potest, terrae centro R vicinior fiat, ita recidet aqua, quae cùm ad punctum Paccesserit, si semper ab alia aqua ex puncto Q descendente vrgeatur, non manebit in puncto P vt cumulum faciat, sed ad punctum V &O efffuet, donec illius partes vndequaque ad punctum R, seu centrum aequaliter accedant, &vnicum cum terra globum efficiant. Hincque tertiò contingit tubos coniugatos BK &FC non posse impleri aquâ, nisi longè punctum D super ante, quandoquidem si solius KD altitudinis fuerit aquae perpendiculum, in sphaeram, vel circumferentiam EMDH conuertetur, &tubi ED partem DBM vacuam relinquet, quemadmodum tubi FC partem CG. Quòd si quis aquam pertinaciùs in partem tubi BMD infundat, egredietur, &effugiet versus D, si à parte B impediatur.