# Cogitata physico-mathematica 43-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, SVPPOSITIONES VEL POSTVLATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/43-2

SVPPOSITIONES VEL POSTVLATA. Vpponimus primò, aquam ita fluidam esse, eáque grauitate vt ad terrae centrum semper pro viribus accedat quamdiu patet ei liber aditus siue perpendicularis, siue obliquus, quod & reliquis grauibus conuenit; sit enim globus terrae TNS, sitque liberum iter à puncto N, vel T, ad terrae centrum R, aqua, vel lapis N ad vsque centrum R descendet. Secundò, fluiditas aquae cogit illam in orbem, adeovt telluris globum TNSX inundans, & in puncto N PETIN effusa, non sit versus Paut V Qascensura, sed terrae superficiem quaqua paret, aequaliter opertura, vt in hac figura cernitur, in qua quemadmodum globus Q super plano PQ positus continuò ad punctum P recurret, vt, quantum potest, terrae centro R vicinior fiat, ita recidet aqua, quae cùm ad punctum Paccesserit, si semper ab alia aqua ex puncto Q descendente vrgeatur, non manebit in puncto P vt cumulum faciat, sed ad punctum V & O efffuet, donec illius partes vndequaque ad punctum R, seu centrum aequaliter accedant, & vnicum cum terra globum efficiant. Hincque tertiò contingit tubos coniugatos BK & FC non posse impleri aquâ, nisi longè punctum D super ante, quandoquidem si solius KD altitudinis fuerit aquae perpendiculum, in sphaeram, vel circumferentiam EMDH conuertetur, & tubi ED partem DBM vacuam relinquet, quemadmodum tubi FC partem CG. Quòd si quis aquam pertinaciùs in partem tubi BMD infundat, egredietur, & effugiet versus D, si à parte B impediatur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
