Latin
PROPOSITIO XV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 43-4
Unproofread scanNot analysed yet
Duplex igitur impedimentum globo B, quominus ad vsque D perueniat, ob impetum à C in B conceptum, opponitur; primum ori tur à vibrationibus partium chordae, ad diuersas circumferentias tendentibus; secundum ab aëre à B ad D pellendo, vel diuidendo; quip pe globo D tantundem resistit, quantum impetus aëris eadem velocitate moti, &in globum B immissi semisecundo ageret, vt alibi fusiùs explicabitur Nonò, globum initio descensus à C vel D cadere per arcum DQ. vel CR, qui ferè nihil à recta perpendiculari differat: ab H verò, vel à G ad B descendere per arcum qui horizontali ferè plano conueniat: in nulla tamen quadrantis PQ parte velociùs siue cadendo, siue ascendendo moueri quàm in arcu BH, vel GB, nec in vlla parte moueri tardiùs quàm in arcu CR, vel DS: globum verò B qualibet vibratione bis per omnes gradus tarditatis, bisque per omnes gradus velocitatis transire, tarditatis quidem, versus Dascendendo, &à CR descendendo; velocitatis autem cùm post descensum à puncto quietis C transit globus per GB; quanquam illi gradus tarditatis examen singulare postulent alio postea loco instituendum Decimò, si haec altera figura HIDBCH verticale planum intelligatur, qualis est paries ad horizontem erectus, sitque pendulum AB clauo A affixum, globúsque plumbeus B erigatur in C vel D punctis, quae lineâ DC perpendiculariter AB lineam secante coniungantur, &filo currenti ab AC ad AB clauus E parieti infixus circa fili medium occurrat, filum non sequetur arcum BD, sed BG, quòd clauus E centrum motus, vel arcus BG euaserit. Si verò clauus alter occurrat inferiùs, verbi gratia in puncto F, vertetur filum in arcum BI, adeout globus B semper ad eandem DC ascendat, à qua ex puncto C discesserat, altitudinem: quod intelligendum demptis tam fili quàm aëris obstaculis. Porrò claui tribus digitis extra parietem eminere debent vt sit facilius experimentum, quod ostendit globum B in H erectum &ab Hcadentem semel tantùm circa claui Escapum circumuolui, qui versus medium penduli AB occurrit: nouies autem circa clauum F in uolui, qui ad tertiam penduli partem affigitur, circa quem magis adhuc volueretur si quid fili superesset, vt magna nonae circumuolutionis velocitas testatur.