Latin
PROPOSITIO XII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus intelligendis duae sequentes figurae seruient, sit enim fissileY &ZT, in cuius rimam vectis cuneatus SX, vel scalprum, vel quidquid aliud volueris immissum, ne pars Y &recidat, ostendit T quidem esse hy pomochlion respectu partis superioris S &,quae mouetur superiùs, quando poobtentia puncto X incumbit: sed non minus ostendit punctum S esse vectis eiusdem fulcimentum, habita partis ZT motae ratione. Si tamen pars vnica, puta S &moIIII ueatur, parte ZT interim immotâ, tunc Zlll solum punctum Thypomochlij vice fungetur. Est &alius Baldi modus quo vectem cuneo tribuit, vel potiùs ipsi ligno findendo, vt in alia figura videre est, in qua lignum PFRG, cuneus impactus ACB; scissio, seu rima CQ. Sit igitur facta separatio cunei ingressu, pars F pellitur in E &pars G in H, scissaeque partes erunt DECF pars superior, &RGH inferior, duo vectes, quorum hypomochlia K &L puncta; potentiae dilatantes F &G pondus autem materiae resistentia. Cúmque ratio FI ad IK sit minor quàm ratio FN ad F M, ratióque GI ad IL minor ratione GN ad NO, scissio, à puncto N ad Q facilior erit scissione à puncte I ad punctum N. Quibus nil opponere velim, quòd intelligere possimus idem esse futurum si quis malleo lignum ipsum PR percutiat immoto vecte ABC, ac cum malleo cuneum percutit: quemadmodum alio loco no tamus eundem ex aëre, quem equo, naue, vel alio modo vectus findis, in vultu sensum oriri, quàm ex vento, cuius velocitatem cursui tuo parem sentire cogeris, &tantumdem impediri pilae motum ab aëris cy lindro pilae occurrenti, quantum pila ex filo pendula à vento eiusdem cum praecedenti pilae motu velocitatis agitaretur; qua de re fusiù alio loco dicetur: nunc enim ad cuneum redeo, quem dico ad planum inclinatum referendum esse Sit igitur planum horizontale TH, super quo TE planum inclinetur; si supponatur TH latus cunei horizontale, quod alicui corpori immobili innitatur, quale potest intelligi sub XH plano cuneihuius caput EH vi quapiam, verbi gratia malleo pulsum, aut percussum mouebit pondus sibi super impositum RA, vel K; cuius resistentia innotescet ex linea LMlineae HE perpendiculari, vt enim hypothenusa TK ad perpendicularem LK, ita pondus vel resistentia K ad potentiam quae pondus in puncto K sustinet, quod quidem K debet hîc intelligi punctum, in quo sphaera K tangit planum ET.