# Cogitata physico-mathematica 44-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/44-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/44-3

Quamuis autem globus B solùm vsque ad Cerigatur, inuoluitur tamen circa clauum inter F & Baffixum, idque ter aut quater, donec totum filum ab F ad B circumuoluatur Vndecimò, clauus vbilibet inter A & B infixus ad hoc vtilis est, vt tempus vibrationis ab Hvel C, aut alio quóuis puncto inter H & B sumpto vsque ad D vel Ibisecetur, licet enim filum, ob clauum occurrentem non progrediatur per arcum BD, sed per DG, vel FI, aut alium quemlibet, tempus à contactu E vel F, donec redeat globus G vel I ad B, aequale est tempori quo globus B redit à B ad C. Cúumque diu satis vibretur filum quod clauum recursu quolibet verberat, clauus hic, siue ligneus, siue ferreus, tripedali filo BA semisecumda notabit, motus enim CB semisecundum, & illius recursus BC semisecundum aliud ostendit. Tempus verò contactus, quo filum premit clauum, collatum cum tempore excursus eiusdem fili vltra clauum, qualis est excursus BI, varias rationes induit secundum diuersas fili clauum praetereuntis longitudines: omitto alia quae inter experiundum occurrunt. Duodecimò, pendulorum istorum vibrationes pluribus vsibus adhiberi possunt, vt tractatu de horologio vniuersali, & harmonicorum tum Gallicorum l. 2. de motibus & alijs pluribus locis, tum Latinorum etiam l. 2. de causis sonorum à prop. 26. ad 30. dictum est, vnde possit quispiam haurire quae hîc defuerint. Tantùm addo me postea deprehendisse fili tripedalem longitudinem sufficere, quae sua qualibet vibra tione minutum secundum notet, cùm praedictis locis pedibus 35 vsus fuerim: sed cùm vnusquisque debeat experiri, cum horologio minutorum secundorum exactissimo, filum quo deinceps in suis vtatur obseruationibus, non est quod hac de re pluribus moneam: adde quòd in mechanicis filum illud siue tripedale, siue pedum 3 1/2 satis exactè secunda repraesentet, vt experientia conuictus fateberis: hinc in soni velocitate reperienda, quae secundo 230 hexapedas tribuit, hoc filo vsus sum, quo medici possint explorare varios singulis diebus aegrotorum, sanorúmque pulsus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
