Latin
PRIMA PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMA PROPOSITIO. Tubus altitudine quadrupedalis ad horizontem perpendicularis, cui pro basis diametro pedis vncia, aquâ plenus per lineare lumen in extremo pede situm, aquae libram spatio tredecim secundorum effundit. Vaedam notanda veniunt vt haec &sequentes propositiones ab Qvnoquóque intelligantur: &quidem primò nos semper de tubis loqui perpendiculariter super horizontem erectis, qualis tubus AB conspicietur si pagina haec fiat horizonti perpendicularis. Secun dò, lumen tubi nil esse aliud quàm osculum, orificium seu foramen H, aut G, per quod aqua effluit: &altitudinem tubi super horizontem semper à lumine H vsque ad superius os B sumendam; quod quidem lumen H solâ lineâ fundo altius debet intelligi. Tertiò, secunda nil aliud esse quàm minuti particulas sexagesimas, vti saepenumero dictum est, quarum vnaquaeque lento arteriae, vel cordis pulsui proximè respondet. Quartò, nil referre quantus sit tubus, quo quis obseruauerit; satis tamen esse commodum 4. pedum, vt postea tubo pedali comparetur; nisi quis breuiori compendio malit pedis vnius tubum, quem cum tubo trium digitorum conferat: qui quidem tubi faciliores sunt in illis obseruationibus, quibus ex magnis altitudinibus variae salientes explorantur, vt postea fusiùs explicabitur. Quintò, quamlibet tubi latitudinem sufficere, cùm eadem aquae quantitas eodem, vel aequali tempore fluat ex tubo pleno, quantumuis arcto, vel lato, neque plus aut minus aquae tribuat ille tubus, cusus latitudo 4, aut mille pedum, quàm tubus, cuius latitudo vnius digiti, vel lineae, quamdiu perpendiculum aquae idem fuerit, adeo vt totus oceanus per lineare lumen effluere, &sola 4 pedum altitudine, seu perpendiculo lumini superextans, vnicam aquae libram spatio 13 secundorum effusurus sit: si tamen addas 1/ librae partem, quâ solet aqua marina fontium, ac fluuiorum aquam superare.