# Cogitata physico-mathematica 45-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/45-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/45-3

Cúmque illa perxI. pendicularis LK sit eò breuior quò angulus E fit acutior, constat eiusdem po tentiae vires eò magis augeri, hoc est eò minorem potentiam requiri, quo maior fuerit ratio lineae TL ad lineam LK. Cuiuslibet autem vulgaris cunei vires inuenientur, verbi gratia cunei GFT, si bifariam diuisus per HT lineam supponatur, vt bini cunei prodeant, nempe cuneus THF, & cuneus VHG: latus enim vtriúsque TH refert corpus immobile, quo latus TH nititur. His igitur duobus cuneis ad praecedentem inclinati plani legem reuocatis, binae ponderum resistentiae simul additae duabus potentiis, simul additis comparabuntur. Quae vt clariùs intelligantur, pauca de plano inclinato repetenda. Sit igitur planum inclinatum AC, super horizontali plano BA, angulúsque CAB notus sit, verbi gratia 30 graduum, vt hîc contingit, cùm BD sit triens quadrantis circuli BE: imponaβλο turque pondus I vel H super inclinato plano DA, quod labetur versus A, nisi ab aliqua potentia retineatur. Potentia verò ponderis lapsum impeShE ditura beneficio lineae directionis TI plano CA parallelae ita reperietur. Ducatur KL plano horizontali BA perpendicularis, quae secet planum inclinatum AC in puncto O, vt habeatur triangulus rectangulus ALO, cuius angulus acutus A notus, & hypothenusa OA in quotuis partes diuidatur, ex canone sinuum innotescet quot partium fuerint alia duo latera OL & LA: eritque ponderis, seu resistentiae I ad T potentiam ratio penitus eadem quae AO ad LO. Verbi gratia cùm angulus A sit 30 graduum, OA hypothenusa dupla erit catheti LO; quare si pondus Isit 40 librarum in aëre libero, potentia in T 20 librarum aequipondium faciet, neque labetur I, cúmque hypothenusa fuerit 40 partium, & cathetus vnius partis, pondus Lynius erit librae, hoc est potentia T quadragecuplò minor erit absoluta ponderis T resistentia.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
