# Cogitata physico-mathematica 45-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/45-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/45-4

Quod tamen non impedit quin grauia suam velocitatem in ratione duplicata temporum adeo proximè augeant, vt sensus nil contrarium in obseruationibus deprehendat. PROPOSITLO XVI. Quid circa pendulum, quod aliqui vocant sexhorarium, contingat ex obseruationibus aperire. VIt pendulum BF, 30 pedes, aut quantumuis longum clauo Lita confixum, vel alligatum, vt in aëre moueri possit in omnem partem, sitque linea meridiana BA, D oriens, & C occidens, sunt qui crediderint filum illud pendulum FB nunquam quiescere, sed quotidie bis à meridiana linea dimoueri cir ca Es per vnius vel alterius lineae spatium, adeout illo motu plumbi in puncto Bappensi fiat 12 horarum spatio figura quaedam elliptica, qualis est figura GHIK, & plumbum ex puncto meridiei G, sex horarum spatio ad I, & alijs sex horis ex I ad G redeat, & quolibet meridiei, mediaeque noctis momento in puncto G duabus circiter horis quiescere videatur, in spatijs verò inter G & I interiectis paulò velociùs moueatur. Quod quidem Phaenomenon viris clarissimis ita plaElB cuit vt istius motus varias rationes commenti sint, crediderintque fieri motum à G in I, non per H, sed per K, ab I verò ad Gper H redire pendulum. Porrò vix credibile quanta conclusionum vel coniecturarum seges ex illo credito, vel supposito Phaenomeno pullularit, verbi gratia fluxum & refluxum maris pendulum impellentem, terrae centrum dimotum, longitudinum inuentionem, horologium perpetuum in partes quotlibet diuisum, vt maxima diameter ellipseos GI in 4 partes diuiditur, & alia id genus sexcenta, quae homines ex aliquo Phae homeno extraordinario deriuare solent.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
