# Cogitata physico-mathematica 45

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, SVPPOSITIONES VEL POSTVLATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/45

Sextò, licet conuexae superficiei quiescentis aquae sit idem ac terrae centrum, concaua tamen superficies diuersum centrum habere potest ob soli subiecti, & aquam sustinentis varias inaequalitates, quales sunt valles, seu fossae bde & fge in eadem figura, pars enim aquae f propiùs abest à centro, quàm punctum b, vel e: quamquam illae fossae vix vnam vel alteram leucam superent, quae cùm terrae semidia metro comparantur, euanescunt. Caetera quae necessariò explican da fuerint, suo quaeque loco referentur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
