# Cogitata physico-mathematica 46

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRIMA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/46

Sextò, latiorem tubum id habere commodi, quòd longè diutiùs ex eo fluat aqua, plurésque propterea obseruationes faciliores reddat; exempli gratia, si duorum tuborum altitudines quadrupedales sint, quorum bases ita se habeant, vt vnius diameter sit pedalis, alterius verò digitalis, illius lineae salientes diu in eodem fermè statu permanebunt, etiamsi paulatim depleatur; digitalis verò tantâ velocitate deplebitur, vix vt momento salientis longitudo vel altitudo maneat: sed de his fusiùs postea. His igitur suppositis, non eget aliâ probatione nostra propositio, quàm ipsâ obseruatione, quoties enim tubum quadrupedalem aquâ plenum sumpseris, & lumini lineari H Parisiensem heminam supposueris, aqua effluens ex tubo A semper vsque ad B pleno praeditum vasculum spatio 13 secundorum implebit, hoc est aquae libram tribuet, quam nunc ab hemina contineri suppono. Licet autem non fuerit opus basis diametrum significare, cùm sola tubi altitudo hîc consideranda sit, non est tamen inutilis, quòd alio vasculo, seu fonte superposito 4. faciliùs impleatur; immo consuluerim tubum, cuius latitudo pedalis sit, vt aqua per lumen H effluens conmodiùs restituatur, quandoquidem latitudo digiti vnius vix permittit vt aqua ex vase λe continuò in tubum B ingrediens, eius aquam per osculum H fluentem perfectè reparet: quae vix ac ne vix quidem restitui posset, si tubi latitudo linearis esset. Itaque plures tubi in obseruando adhibendi, quòd hi sint vni experientiae faciendae, illi verò alteri commodiores. Porrò cùm tubus quadrupedalis spatio 13 secundorum libram aquae tribuat, spatio 20 secundorum proximè totam aquam tubo contentam, hoc est cylindrum aqueum 4 pedes altum, cuius basis digitus est, eiicit, qui ferè 25 vncias aquae complectitur: quapropter si continuò fluat per diem integrum, dabit aquae libras 6125, quae decem Parisienses cados, vulgò muids, & praeterea pintas 1845impleat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
