# Cogitata physico-mathematica 47-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/47-2

PROPOSITIO II. Tuborum aquà plenorum is plus aquae tribuet eodem, vel aequali tempore, per idem, vel aequale lumen, qui fuerit altior; eritque inter aquae fusae quantitates ratio subduplicata altitudinum, quas tubi habuerint: hoc est, tuborum altitudines sunt in ratione duplicata quantitatum aquae fluentis. Vbi de subduplicandis, duplicandisque rationibus agitur per mediae, & tertiae proportionalis inuentionem. Icet de ratione duplicata, subduplicatáque pluribus in locis ege rim, vt l. 4. de dissonantiis à prop. 22. ad 27. & ab 11. prop. I. Gallici de vtilitate Harmoniae, ab 11. prop. ad 18. & l. 2. de veritate scientiarum à 6. cap. & deinceps, quaedam tamen in illorum gratiam hîc affero, quibus aquarum officium iniunctum est; quippe scire debent quidquid ad aquarum vsum attinet, & Frontino teste, commentario de aquaeductibus, indecorum & intolerabile est illos delegatum officium ex adiutorum praeceptis agere. Est igitur ratio duplicata, simplex ratio bis sumpta, seu repetita; quemadmodum ratio triplicata, vel quadruplicata dicitur, quae ter vel quater sumitur, vel additur. Exempli gratiâ ratio 2 ad 1, seu dupla bis sumpta, reperitur inter hos terminos, 4. 2. 1. quandoquidem ratio 4 ad I constat ex dupla 4 ad 2, & dupla 2 ad I, adeovt duae rationes dumplae rationem quadruplam efficiant. Similiter ratio 16 ad I est quadruplicata, vt constat ex sequenti numerorum serie 16. 8. 4. 2. 1. quibus si 32 praeposueris, erit quintuplicata; triplicata verò si 16 dempseris. Ratio simplex sesquialtera 3 ad 2 duplicabitur, triplica biturque, si duae, vel tres rationes sesquialterae iungantur, vel inter extremos terminos collocentur, vti fit in his numeris 9. 6. 4. numerus enim senarius est medius proportionalis inter 9 & 4, cùm sit eadem ratio 6 ad 4 quae 9 ad 6. Si nouenario praeponitur 13/, erit nouenarius medius proportionalis inter 131/2 & 6 eritque ratio sesquialtera triplicata, vel, vt alij loquuntur, tripla 135 ad 6: quos numeros absque fractione obtinebis, si praecedentes duplicaueris, exurgent enim 27. 18. 12. 8.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
