# Cogitata physico-mathematica 47-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/47-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/47-3

MONITVM. Quae deerunt in sequentibus propositionibus, supplentur à proposi tione quinta, & deinceps libri de Ballisticis, qui licet ad partem Mechanicae pertineat, quae de vi percussionis agit, attamen peculiarem tractatum iure suo postulat, ob varias, difficiles, & abstrusas difficultes quas inuoluit. Porrò quamuis sequentium aliqua pars iam in praecedentibus propositionibus sit explicata fuerit, tamen operaepretium eadem sequentibus figuris accommodare, tum vt bis, diuerso tamen modo, repetita perfectiùs intelligantur, tum vt Gallicè minus scientes non conqueran tur de Tractatu Mechanico Harmonicis Latinè scriptis non inserto Adde quòd velim rerum Mechanicarum studiosos hisce propositionibus admonere, reliquas vt istius scientiae partes à nostro Geometra, quem vix Archimedi cedere putem, adeo importunè requirant, vt tandem in maximum rei litterariae decus impetrent. PROPOSITIONES. Dato plano ad horizontem inclinato, cuius angulus cognitus sit, inuenire potentiam, quae trahendo vel impellendo per lineam directionis inclinato plano parallelam datum pondus super eodem plano sustineat. SIt horizontale planum LM, ad quod planum LN 2 inclinetur, & Oangulum datum MLN efficiat; (vbi obseruandum in discursu me litteris maiusculis vti, licet in figura minores incisae fuerint:) sit etiam datum pondus super inclinato plano A, cuius centrum grauitatis A; potentia quae pondus istud sustineat ita reperietur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
