Latin
PROPOSITIO II
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 49
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem de lineis istis dictum est, de quibusuis dictum velim possunt enim eodem modo lineae quaeuis tubos referentes in circulo reperiri; cumque sit haec semicirculi proprietas vt quilibet triangulus in eo descriptus, qualis est CDV, sit rectangulus, &ad rectum angu lum media proportionalis terminetur, haec media proportionalis abs. que circulo, vel circuli beneficio reperietur. Sint enim illi duo tubi CB, BV iuncti in puncto B, à quo linea BD ducatur, donec oc currat angulo recto VDC, erit BD quaesita media. At verò cùm angulus ille datus non est, à puncto B ducatur perpendicularis BD vtcûmque producta, &ex inuento E centro, ducatur circulus per punctum C, vel V, circumferentia lineam DB perpendicularem in puncto D secabit, eritque DB media proportionalis. His ad duplicatam, atque subduplicatam rationem intelligendam suppositis, esto in prima figura istius tractatus, tubus AC pedalis, &tubus AB quadrupedalis, vtérque plenus, qui suam aquam eodem. vel aequali tempore per lineare lumen effundant; constat ex obseruatione, non solùm plus aquae fundi à tubo AB, quàm à tubo CA, sed etiam duplò maiorem quantitatem, atque adeo rationem quantita tis aquae ab AB tubo fusae, ad quantitatem aquae ab AC tubo fusae subduplicatam esse rationis tubi BA, ad tubum CA: vel rationem tuborum esse duplicatam rationis quantitatum, seu ponderum ab illis fusarum. Idem omnino concludendum de qualibet alia ratione, atque proportione, sit enim tubus aliquis 9 pedum altitudinis, &alter pedalis, aqua saliens ex maiore ad aquam minoris erit vt 3 ad I, cùm ratio tripla sit rationis noncuplae subduplicata, &ita de reliquis, quae per figuram praecedentem facilè reperientur; vel per diuisionem, &additionem rationum in numeris exhibitarum, vbi nulla surditas, seu irrationalitas occurrerit: enimuero tertiae proportionalis inuentio non differt à duplicatione rationis, neque inuentio medię proportionalis à subduplicatione rationis: totiésque subdiuiditur ratio in rationes aequales, quot inter datas lineas, aut datos numeros aliae lineae, vel alij numeri proportionales collocantur Quod vt meliùs intelligatur, varijs exemplis hanc propositionem illustremus: sintque propterea quantitates seu pondera quaesiti humidi, vnius, ¢um librarum, cumque libra spatio tredecim secundorum fluat ex tubo quadrupedali, cuius lineare lumen, superest definienda tubi altitudo centum libras aequali tempore 13 secundorum effusuri: quem tubum exhibet ratio duplicata 100 ad I, seu tubi 4 pedum ad alium tubum 40000 pedes altum.