# Cogitata physico-mathematica 49-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/49-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/49-2

Intelligatur autem libra horizontalis HCI, in quam perpendicularis AF linea directionis ponderis A ducatur: & linea directionis BD potentiae B vel D occurrat puncto G librae HCI, angulus DGC rectus erit, cùm ex constructione angulus F sit rectus, & AF atque DG sint parallelae, ex hypothesi, quapropter linea CF aequalis erit lineae CG. Sit etiam librarum BA & HI decussatio immutabilis in centro C, vtcûmque moueantur: potentia D vel B super brachio CB per lineam directionis BGD eodem modo trahit, ac si esset in G super distantia CG. Brachium verò CH fiat aequale brachio CA, & super brachio CH potentia K per lineam directionis HK brachio HK perpendicularem agat, sitque potentia K aequalis potentiae Q. Cúmque LN sit ad MN vt A pondus ad Q potentiam ex construct. & LN ad MN vt CA ad CF, ob triangulorum LNM & ACF similitudinem, erit eadem ratio CA ad CF, hoc est CH ad CF, vel CH ad G, quae ponderis A ad Q potentiam, seu potentiae D ad potentiam K. Cùm igitur distantia CH ad CG, ita reciprocè potentia D in G ad potentiam K in H, potentia K in H aequiponderabit potentiae in G, per 6 & 7 primi mechan. Archim. Atqui potentia D in G idem praestat ac in B, & est antisacoma ponderi A super brachio CA: quare K potentia ex distantia CH aequiponderat ponderi A super brachio CA posito, eadémque potentiâ K super distantia CH vices obeunte potentiae D super distantia CB, vel CG, librae manent in aequilibrio. Cùm verò potentia Q agit super brachium CA per lineam AO suntque CA & CH distantiae aequales, quibus directionis lineae AO & HK ad rectos angulos; & potentiae trahentes Q, Kaequales, trahent aequaliter: cúmque potentia Kagens ex distantia CH aequilibrium inferat librae, si potentia Q vires potentiae K praestans trahat distantiâ CA, libra manebit aequilibris, pondúsque A, impediente potentiâ Q, super plano NL minimè lapetur. Ablatis igitur reliquis potentijs KD vel B, sola potentia Qper AO trahens pondus A, vt antea, retinebit super plano NL. Cúmque linea AO centro grauitatis A extremo librae CA respondenti adhaereat, libra nil ampliùs sustinet, neque suum centrum C premit, ideóque pondus A quiescit super plano LN2, & super potentia Q, quae sustinet istud pondus super plano praedicto. Cùm autem ex hypothesi NLM angulus datus sit, & angulus M rectus sit, LNM triangulus datur specie, est igitur ratio LN ad NM data: sed LN est ad NM vt pondus A ad Q potentiam, ex construct. igitur ratio ponderis ad Q potentiam datur; Est autem pondus A datum, igitur & potentia Q data, quod quaerebatur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
