# Cogitata physico-mathematica 5-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, DILOITAINICIU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/5-2

Docet etiam qua ratione quotcûmque pondera fiant, quorum vnum sit semper alterius duplum, quod cùm apud artifices solemne sit & vsitatum, ad septimam, siue vltimam figuram linearem zA accedo, quae numeris suis imparibus ostendit progressum accelerationis, quem grauia seruant in descensu, quippe cùm ex quiete in puncto * descendunt versus λ, & spatium zA spatio 6 temporum aequalium percurrunt, primo, tempore cadunt solùm à puncto 2 ad 1, secundo ab 1 ad 3, & ita deinceps iuxta numeros inscriptos I, 3, 5. 7, 9, 11, qui testantur quóuis tempore duos gradus velocitatis acquiri, hoc est temporibus aequalibus aequalia fieri spatiorum incrementa; quae praemittenda duxi, vt sequentium gustum aliquem praeberem.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
