# Cogitata physico-mathematica 5-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/5-3

PROPOSITIO PRIMA. Vectium diuersorum & librarum naturam & proprietates explorare, & stateram ad vestem reuocare, vel potiùs ipsum vectem ad libram expendere. Ectem πν μοχλὸν Graeci, vt 4. quaest. Mechanica Arist. videre est, Hebraei Exodi 25. 13. & alibi saepius, 1a bad, Itali la leua, vocant: possis etiam appellare sudem, palum, palangam, & baculum. Ex dictione verò μοχλός sumptum hypomoclium, quod est fulcimentum, quo vectis sustinetur, vel cui innititur; quanquam & hostiorum repagula veteres apud Plinium, lib. 17. cap. 43. vectes appellent, sed & ex vecte vectarij dicti qui machinam quamlibet, verbi gratia praela torcularium mouent, aut manibus vel humeris, & contis gestant onera Sunt autem tres vectium species, aut differentiae, primus habet fulcimentum inter pondus & potentiam, secundus verò pondus inter fulcimentum & potentiam, tertius denique potentiam habet inter fulcimentum & pondus; quod primis figuris facilè comprehenditur, enimuero in figura CBA, pondus seu resistentia vincenda C, hymochlium, fulerum, seu fulcimentum B, potentia extremo applicata A. In secunda figura B fulcimentum, C pondus, A potentia.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
