Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. X hac figura intelligitur rectam lineam vtScûmque sectam hanc habere proprietatem vt quadrata mediarum inter totum &partes aequalia sint quadrato totius; sint enim tota VC, partes VB, BC, est enim VD media proportionalis inter CV, BV, &DC media prop. inter CV, CB: suntque quadrata linearum VD, DC simul sumpta quadrato CV aequalia. Vnde constat in hac figura tres esse medias proportionales, nempe duas praedictas &BD inter CB &BV, de qua in prop. absque adeo sex tertias proportionales, quaelibet enim media duas tertias infert maiorem vnam, alteram minorem. Rationem explicare duplicationis tuborum, &subduplicationis temporum; hoc est, cur tuborum altitudines sint in duplicata ratione temporum, seu ponderum, aut quantitatum aquae salientis ex tubis praedictis. On vni mirabile visum quòd non sit eadem ratio quantitatis aquae fluentis ex tubo pedali ad aquae quantitatem ex quadrupedali tubo salientis, quae 1 ad 4, cùm aqua quadrupedalis quadruplò magis quàm pedalis premere videatur fundum, &aquam ex lumine salientem; vt olim in harmonicis lib. 2.