# Cogitata physico-mathematica 50

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/50

Sit rursus aqua mille librarum, dupliceturque ratio 1000 ad 1, & quia 1 refert tubum quadrupedalem, erit tubus mille libras spatio 13 secundorum effusurus, pedum 4000000, hoc est nostrarum leucarum, 15000 pedibus constantium, 2661/2. Sed cùm nullus ad tantam altitudinem peruenire queat, sufficiat tubus 40 libras eodem temporis spatio daturus, erit illius altitudo 6400 pedum, quam vix extra montes editissimos inuenias: quapropter duodecim solùm aquae librae quaerantur, duplicata ratio 12 ad I erit 144 ad 1, qui numeri per 4 multiplicati dabunt pedes 576 pro tubi necessaria longitudine, siue altitudine. Si denique tubum requiras tres aquae libras fusurum, duplicata ratio 3 ad I dabit quidem 9, sed cùm vnitas referat tubum quadrupedalem, 4 in 9 ductus tribuit 36 pedes altitudinis tubi 3 aquae libras spatio 13 secundorum effusuri. Quae omnia meliùs etiam intelligentur, ex problematibus in Aquariorum gratiam postea subiungendis.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
