# Cogitata physico-mathematica 51-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/51-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/51-3

11 quae proportio quantum à nostra differat, ex duobus constat numerorum ordinibus qui sequuntur, quorum prima columna continet numeros velocitatis iuxta numeros impares, de quibus toties egimus: secunda numeros illos ad pedes reducit quos grauia percurrunt, eâ tamen lege vt primus significet descensum semisecundo factum, secundus factum sequenti semisecundo, & ita de sequentibus semisecundis, vt primus numerus tertiae columnae pertinens ad segmenta lineae proportionaliter sectae repraesentet etiam 3 pedes, & reliqui è regione numerorum primae columnae siti ostendant differentiam inter numeros 2 & 3 columnae. Cùm enim primo semisecundo lapis, aut aliud graue3 pedes à quiete descendat, tam II. III. in columna 2, quàm 3, 9 pedes descendit in a co lumnae sequente semisecundo, cùm tantum 5 descendat in 3, in qua cùm tardiùs, seu minoribus numeris descendat vsque ad quintum semi secundum, quam in secunda columna, tandem ab hinc vsque ad tabulae calcem velociùs, & iuxta maiores numeros progreditur. Audio praeterea nonneminem esse qui cre dat grauium casum sequi progressionem Geometricam duplam, adeo ut primo tempore descensus fiat per vnicum spatium, secundo tempore per 2, tertio tempore per 4, quarto per 8, & ita deinceps; sed quantum hic processus à grauium casu exactè satis obseruato discedat vix est qui nesciat, aut qui non possit proprio experimento reperire; sit enim in tabula sequente prima columna, vt in superiore, quae contineat impares numeros, ex perientiae suffragantes, & in secunda columna numeri dupla se ratione superantes collocentur, qui cùm satis ad primae II. columnae numeros accedant vsque ad quatuor primos, tantopere nihilominus à quinto numero & deinceps à rei veritate discrepant, vt nullus possit per tempus 8 semisecundorum vel etiam secundorum experiri, qui non statim fateatur proportionem duplam Geometricam nimium excrescere, cum enim octauo semisecundo 15 dunta xat spatia, quorum vnumquodque tripedale, per currat, secundum rei veritatem, 128 conficeret in secunda columna, hoc est octies plusquam reuera progressus fueris vlteriùs, maior semper futurus conficiat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
