Latin
COROLLARIVM V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ideóque CB ducatur à puncto Clineae QA perpendicularis, quae cadet inter Q &A, quòd anguli AQC, QAC sint acuti; eritque data CB ob datum triangulum CAB, cuius CA per constructionem, datur, angulus B rectus, &angulus GAB anguli BAO complementum. Sit etiam vt data BC ad datum CF, ita pondus A datum ad potentiam Q, vel E, quae data erit Cùm enim O potentia per AO lineam plano LN 2 parallelam trahens sustineat pondus A super praedicto plano, vel super libra CA, omnia se habent vt in praecedente propos. Erit igitur O potentiae ad Apondus eadem ratio quae CFlineae ad lineam CA, ex praecedente prop. &vt pondus A ad potentiam Q. vel E, ita CB ad CF per construct. igitur, per aequalem perturbatae proportionis rationem, O potentia est ad Qvel E potentiam, vt CB ad CA. Sed Qvel E potentia trahens per QA librae CA brachio obliquum, eodem modo trahit ac per CB, librae brachium referentem, cui CB linea directionis QBA perpendicularis est. Cùm igitur potentia Q vel E perpendicularis trahit super CB &O potentia super CA, &est proportio reciproca potentiae O ad potentiam Q vel E, &distantiae CB per quam trahit Qvel E, ad CA distantiam, per quam O potentia trahent, potentiae trahent aequaliter per 6 &7 lib. 1. mechan. Archim. Sed Opotentia per CA trahens facit libram CA aequilibrem cum A pondere super plano LN2, eiúsque lapsum impedit, per praecedentem prop. igitur Qvel Epotentia per CB vel CA distantiam trahens libram CA aequilibrem conseruabit, &A ponderis lapsum impedit, Funisque QA centro ponderis A infixa libram exonerabit, quae manebit inutilis. Igitur Qvel E per QA funem trahens datum pondus A sustinet super LN2 plano, cuius NLM angulus inclinationis datus est, &Qvel E potentia data, quod postulabatur. Secundus casus. CIt AR directionis linea, per quam potentia R vel S sustinet ponSdus A datum, super plano LN 2: sitque datus angulus OAR, caeterisque vt antea, superest Rvel S potentia reperienda. Angulus CAO rectus est, igitur CAR angulus obtusus dabitur; &recta RA versus A vsque ad Ipunctum producta, in quod CI perg. iij pendicularis cadit, triangulus CAI, &perpendicularis CI dabitur. Fiat igitur vt CIrecta data ad CF datam, ita pondus datum A ad Rvel S potentiam, quae prout requirebatur data erit. Scholium primum. N hac propos.