Latin
COROLLARIVM V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui ratio C16 ad CF minor est ratione CB ad CF, cùm C16 minor sit CB linea; Ponderis igitur Aad 15 potentiam ratio minor est ratione ponderis A ad Q potentiam; igitur 15 potentia maior est potentia Q. In secundo casu, potentia R per AR lineam agat, &angulum RAO cum AO faciat: deinde potentia 10 per chordam A 10 trahens faciat cum AO linea 10 AO angulum angulo RAO maiorem, sed TAO minorem, vt A1O, linea sit, quàm AR, lineae AT plano LN 2 perpendiculari vicinior: &tam R quam 10 potentia sustinere valeat pondus super plano praedicto, erit potentia 10 maior R potentia, nam à puncto C super A1o vtcúmque productâ A10 versus A, CII perpendicularis demittatur, constat A pondus esse ad R potentiam vt IC ad CF, &ad potentiam 10 vt CH ad CF, atqui ratio IC, maior est quàm CII ad CF, quia IC maior est CII. Igitur ponderis A ad R potentiam ratio maior est quàm ponderis A ad potentiam 10, quare R potentia minor est potentia 10.