# Cogitata physico-mathematica 55-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/55-2

Atqui ratio C16 ad CF minor est ratione CB ad CF, cùm C16 minor sit CB linea; Ponderis igitur Aad 15 potentiam ratio minor est ratione ponderis A ad Q potentiam; igitur 15 potentia maior est potentia Q. In secundo casu, potentia R per AR lineam agat, & angulum RAO cum AO faciat: deinde potentia 10 per chordam A 10 trahens faciat cum AO linea 10 AO angulum angulo RAO maiorem, sed TAO minorem, vt A1O, linea sit, quàm AR, lineae AT plano LN 2 perpendiculari vicinior: & tam R quam 10 potentia sustinere valeat pondus super plano praedicto, erit potentia 10 maior R potentia, nam à puncto C super A1o vtcúmque productâ A10 versus A, CII perpendicularis demittatur, constat A pondus esse ad R potentiam vt IC ad CF, & ad potentiam 10 vt CH ad CF, atqui ratio IC, maior est quàm CII ad CF, quia IC maior est CII. Igitur ponderis A ad R potentiam ratio maior est quàm ponderis A ad potentiam 10, quare R potentia minor est potentia 10.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
