# Cogitata physico-mathematica 56-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/56-2

PROPOSITIO V. Tantò sunt maiora temporis spatia, quibus pleni tubi aequè alti exhauriuntur, per aequalè lumèn, quantò bases illorum maiores fuerint: hoc est, eadem est temporum, ac basium ratio. Vbi praecedentis baseos op, in eadem figura paginae 52. dia meter ro sit tripla diametri AM basis tubi LA; erit igitur basis ro, seu p7 noncupla basis MA, vel GL. Cúmque cylindri (quales sunt tubi nostri) aequè alti sint inter se vt illorum bases, constat aquam, quâ tubus rp impletur esse noncuplam aquae tubum LA implentis. Erit igitur tempus, quo tubus rp exhauritur, noncuplum temporis, quo GM vacuatur: quandoquidem cylindrus aqueus rp constat 9 cylindrulis cylindro GM aequalibus, qui simul non magis premunt lumen suum, quàm vnicus cylindrus GM, cùm aqua solummodo premat ob altitudinem quae in vtroque tubo aequalis est. Licet verò de vacuatione, seu exhaustione locutus fuerim, idem sequitur dum nouâ semper aquâ replentur, & pleni manent, quamdiu praece dens aqua, qua prius implebantur tota fluit, eadem enim est ratio ba sium & temporum siue nulla restituatur aqua, & penitus cylindri vacuentur, siue semper nouâ repleantur. PROPODatâ tubi altitudine, dare latitudinem, seu basim tubi semper pleni, qui datum tempus impendat in aqua sibi aequali tribuenda. Sto tubus quadrupedalis, vt antea, sed eius latitudinis vt diem int egrum impendat in aqua sibi aequali tribuendâ, (sit autem aequalis aqua cylindro quam cylindrus continet) constat, ex obseruatione, tubum quadrupedalem semper plenum, basim habentem, cuius diameter digitalis, aquam sibi aequalem tribuere spatio 20 secundorum proximè. Velit ergo quis tubum altitudine quadrupedalem, verbi gratiâ qui tribuat aquam sibi aequalem vnius diei spatio: cuius basis habebitur si vt 4520 ad 1, ita sit basis quaesita tubi ad digitum; nam 20 secunda 4520 in die naturali continentur: tubus ergo 4 pedes altus, semper plenus, cuius basis digitorum 4520, aquam sibi aequalem spatio 24 horarum tribuit. At verò generaliùs rem totam sequenti prop. complectamur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
