Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 56-4
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. X dictis colligitur datam potentiam iuxta quamcumque ratioEnem, A pondere maiorem esse posse, nec vllam esse quantumuis magnam, quae, dum trahit per funem AT plano LN 2 perpendicularem, A pondus super praedicto plano sustinere, aut ipsius lapsum impedire possit, per lineam CA pellendo, vel premendo. PROPOSITIO XVI. Cochleae quâ pondera mouentur, &aqua sursum attollitur naturam &vires explicare, &ad planum inclinatum reducere, &ostendere num ascendat aqua per cochleam, quòd descendat. Ochlea dicitur à mechanicis, cylindrus, circa quem helices Sconuoluuntur, vel cylindrus spiratim constructus, qualis in praelo FNMDG FNMGD cylindrus AB; facilè verò reperitur cuiuslibet helicis super horizontem inclinatio, si ab initio datae helicis, vt à puncto B, per mediam helicem recta BC ducatur, nam inter illam &horizontem BD circunferentia CD interiecta dabit inclinationem lineae BC, verbi causa 30 graduum, qui testantur pondus duplò faciliùs super planum BC moueri, quam per lineam perpendicularem à D ad C ductam.