# Cogitata physico-mathematica 56-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/56-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/56-4

COROLLARIVM. X dictis colligitur datam potentiam iuxta quamcumque ratioEnem, A pondere maiorem esse posse, nec vllam esse quantumuis magnam, quae, dum trahit per funem AT plano LN 2 perpendicularem, A pondus super praedicto plano sustinere, aut ipsius lapsum impedire possit, per lineam CA pellendo, vel premendo. PROPOSITIO XVI. Cochleae quâ pondera mouentur, & aqua sursum attollitur naturam & vires explicare, & ad planum inclinatum reducere, & ostendere num ascendat aqua per cochleam, quòd descendat. Ochlea dicitur à mechanicis, cylindrus, circa quem helices Sconuoluuntur, vel cylindrus spiratim constructus, qualis in praelo FNMDG FNMGD cylindrus AB; facilè verò reperitur cuiuslibet helicis super horizontem inclinatio, si ab initio datae helicis, vt à puncto B, per mediam helicem recta BC ducatur, nam inter illam & horizontem BD circunferentia CD interiecta dabit inclinationem lineae BC, verbi causa 30 graduum, qui testantur pondus duplò faciliùs super planum BC moueri, quam per lineam perpendicularem à D ad C ductam.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
