# Cogitata physico-mathematica 56

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/56

Si fuerit igitur lumen alterius duplum, triplum, centuplum, &c. duplam, triplam, aut centuplam aquae quantitatem tribuet; si tuborum semper plenorum eadem, vel aequalis altitudo fuerit. Porrò luminis capacitas, & illius cum altero lumine comparatio sumitur iuxta illorum areas seu superficies, non iuxta diametros, cum quibus sunt in ratione duplicata, vt postea fusiùs explicabitur. Sequentem verò propositionem, quae poterat in corollarium reijci, ad maiorem illustrationem accipe.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
