# Cogitata physico-mathematica 58

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/58

Vnica igitur erit solutio, si tantumdem augeri possit lumen vt manente eadem altitudine quaestioni satisfiat. Alia problemata, quae solui possunt ex dictis, libens omitto, vt deinceps salientem ex tubis, qui paulatim deplentur, absque humido in salientis locum succedente consideremus. PROPOSITIO VIII. Tempora quibus pedetentim tubi aequealti, sed diuersae latitudinis deplentur, atque penitus vacuantur, sunt inter se vt illorum bases, cùm per aequale lumen effluit humidum. COnstat enim ex obseruatione tubum quadrupendalem, cuius basis digitalis, vno minuto totum per lineare lumen exhauriri; tubum verò quadrupedalem, cuius basis pedalis, spatio 144 minutorum, seu duabus horis, & 24 minutis: seruatur ergo inter tempora ratio basium. Quod etiam contingit tubis suam aquam effundentibus, quamdiu pleni sunt, & aqua fluens continuò reparatur, & lumen aequale est; quod si fiat inaequale, res aliter succedet, vt postea dicetur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
