Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
Solùm addo cochieam hori zonti perpendicularem, aut parallelam inutilem, &quò magis fuerit inclinata, è ò maiorem aquae copiam at tollere, sed tardiùs: quò per eandem cochleam di uersimode inclinatam maior attollitur aquae copia, eò majus tempus infumi quò minore potentia per cochleam eodem modo in clinatam aqua tollitur, eò majus tempus requiri. Porrò describit lineam in cylindri superficie, ad quam omnes helices à dato puncto secundum datam longitudinem sunt aequales, quam cylindroquadrantem appellat, vt lib. 4. prop. 1. videre est. Sunt autem duo puncta in hefice qualibet, nempe supremum Q, vel Y vel a, &infimum, quale R, &,c, e; quae praesertim spectanda sunt, quandoquidem aqua censetur ascendere per lineam XT per omnia puncta infima transcuntem. Licet verò solis lineis QR, Y &,ac, &c. helices descripserim, intelligendi sunt tubi caui, quibus aqua per Q ingrediens semper de tineatur ne effluat donec ad Tperuenerit. Cùm autem ipse G. Vbaldus cum aliis existimet aquam in istis helicibus ascendere quia des cendit, vt ex illius in 4 de cochlea libris constat in quibus similia quaedam velut artis &scientiae miracula commemorat, verbi gratia, quòd axioma sequens vbi datur majus &minus, aequale datur, non sit vndequáque verum, cùm angulo rectilineo mixtus ex circumferentia &recta linea maior &minor detur, neque tamen dari possit aequalis; qua de re Cardanus fusè prop. 159. lib. 5. de proport.