Latin
PROPOSITIO SECVNDA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 6
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO SECVNDA. Libram Gallicam ponderalem, eiusque diuisiones explicare, &quam habeat cum libra Romana, &alijs rationem aperire. VEMADMODVM publicus pedis regij modulus in Castelleto seruatur, ita Monetarum Curia Marchi modulum obseruat, qui duplicatus libram efficit, quae diuiditur in 16 vncias; vncia verò subdiuiditur in 8 drachmas, vel 24 scrupulos, seu denarios; drachma siquidem tribus constat denarijs, &in 72 grana secatur, quorum 24 continet denarius. Quapropter vncia constat 576 granis, vt libra 9216. At auri Examinatores, vulgò Essayeurs, examen tam accuratum instituunt in auri probanda bonitate, vt ipsum granum in 512 particulas diuidant, sum enim expertûs bilances D. Toiseti regiae mone tae Probatoris +grani suum aequilibrium amittere, adeovt vncia eâ ratione diuidatur in 1179648 particulas; cúmque grani, 40 ad minimum arenae granis aequiponderet, vt experientiâ constat, sequitur vnum arenae granum esse pondo r grani vnciae. Quod ad libram Romanam attinet, diuiditur in duodecim vncias; vncia in 8 drachmas, seu 24 denarios, vel in 612 grana Romana, nostris granis inaequalia: Enimvero laminam aeneam 36 granorum Romanorum ad me Româ missam, nostris 31 /2 granis ad sum mum aequalem reperi; cúmque septemdecim huiuscemodi laminae Romanam vnciam perficiant, sequitur grana nostra 536 aequari Romanae vnciae, atque adeo nostram vnciam granis nostris 576 con stantem Romanae praeponderare, nostris 40 granis. Dixi ad summum, quòd praedicta lamina non excedat grana nostra 31. sed vt sim paulo liberalior, &vnciae Romanae granum integrum potiùs addam, quàm dimidium detraham, sit haec vncia granorum nostrorum 536, vt lamina praedicta sit granorum 31– vel exactè 31 1/2 hac enim ratione calculus noster ponderi Congij Romani quadrabit, quod P. Gassendus in obseruationibus accuratissimus affirmat se reperisse librarum nostrarum 6. &vnciarum 15– Vnde neglectâ fractione constituit vnciam Romanam 536 granorum Parisiensium. Quocirca Romanus Congius erit 64320 granorum nostrorum, cùm decem libris Romanis constet aqua congium implens. Libra verò Romana granis nostris 6432 aequabitur.