# Cogitata physico-mathematica 6-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6-2

in tertia denique Bfulcimentum, A potentia, C resistentia; quanquam vbicum que potentia, ibidem resistentia collocari possit, cùm pondus & potentia sibi resistant inuicem. Similiter tres sunt librarum differentiae, vel species, aut enim centrum, axis, seu spartum, est supra, vel in fra iugum, vel in medio iugi. Si supra vt in figura LPM iugum librae horizonti parallelae referente, cuius centrum R transfertur in punctum Q, quan do L pondere deprimitur & brachium LR transfertur in NQ. tunc enim brachium Pnm 0 dextrum integrum QO, Πμ IT & praetetea brachij QN pars QR ascendit super brachium horizontale RM, vnde fit vt RO praeuaα ργ leat RN, & ideo QO redeat in RM, statim atque tollitur, onus puncto N impositum. Quapropter hoc phaenomeno quispiam explorare poterit num libra spartum, vel centrum iugo superius habuerit, hoc est an axis, seu perpendicularis RP librae iugum bifariam diuidat, nam bilancibus exoneratis semper brachium QO recidet, & brachium RN attolletur, donec LM ad ae quilibrium horizontale restituatur Cuius phaenomeni contrarium librae ST centrum iugo inferius habenti contingit, cùm enim illius horizontalis centrum & ad punctum Z translatum fuerit, bilancem Sonustam, in V demittet, & exo neratis bilancibus non redibit scapus VX ad ST, sed in eodem situ manebit, vel descendet donec fiat scapo ST perpendicularis, si per librae constructionem id liceat: conuenient autem in istis casibus aginae, vel axes RP & PQ in puncto Q in prima librae specie; & in secunda & Y cum ZY in puncto Y.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
