# Cogitata physico-mathematica 60-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/60-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/60-2

quòd duae lineae ad se inuicem semper accedere possint, neque tamen vnquam conue nient, vt in concoidibus ad lineam rectam accedentibus, & in assymptotis videre est: cùm, inquam, omnes ferè credant non aliam esse rationem, ob quam ascendat aqua à puncto Q vel R ad punctum T, nisi quia descendit, mutabunt sententiam si cogitent plani inclinati XT punctum R, verbi gratia, manubrij hl & cylindri XS versurâ, seu conuersione idem pati, vel agere, ac si globus aqueus, vel aliud corpus continuò pelleretur super inclinato plano XT. Quod etiam ipsum ex parte vidisse constat ex prop. 3. lib. 3. pag. 124. Videatur Cardanus lib. I. de subtilit. vbi de hac cochlea fusè, quique credit aquam perpetuò descendere, & tamen in fine altiorem euadere. Machinam etiam Augustanam pluribus instructam cochleis describit, quam typis elegantioribus Apiario 4. Bettinus delineauit; vt in dato spatio ad datam altitudinem grauia per cochleam extolli posse demonstraret.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
